utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621013

Charter
Charter Number: 05621013
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1234 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes Trew de Luda dat conventui de Al totum redditum suum quem habuit in medietate unius tofti [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes Trew de Luda salutem Noverit universitas vestra me divine caritatis intuitu concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione ad sustentationem trium cereorum ad missam de domina in ecclesia conventuali de Al iugiter ardentium totum redditum meum quem habui in medietatem unius tofti in villa de Luda cum predicta tofti medietate in longitudine et latitudine que quidem medietas tofti fuit aliquando Willelmi filii Roberti de Cok et iacet inter toftum quod fuit aliquando Ade filii Ricardi et toftum Iohannis marescalli et extendit se in longitudine versus austrum a via regia usque ad terram Iordani filii Radulfi fabri tenenda et habenda libere quiete et pacifice cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis Et ego Iohannes et heredes mei totum predictum redditum cum predicta tofti medietate predicto conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus contra omnes inperpetuum adquietabimus salvis tam domino feodi septem solidis annuis ad quatuor anni terminos de eadem tofti medietate percipiendis videlicet ad natale domini viginti et j denarios ad Pascha viginti et unum denarios ad festum sancti Botulphi viginti et j denarios et ad festum sancti Michaelis viginti et j denarios Et ad huius rei maiorem securitatem cartam quam de dicta tofti medietate habui una cum finali concordia in curia domini regis facta inter me ex una parte et Hugonem filium Ricardi et Iulianam uxorem eius ex altera dicto conventui in testimonium tradidi insuper et presens scriptum sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter