utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621015

Charter
Charter Number: 05621015
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1234 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Iohannes dat conventui de Al redditum xx et viij denariorum [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes Trew de Luda salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in perpetuam elemosinam ad sustentationem trium cereorum in ecclesia conventuali de Al ad missam de domina iugiter ardentium quemdam annuum redditum viginti et octo denariorum in villa de Luda videlicet totum illum redditum quem emi de Waltero de Muketon sicut ipsius carta conventui de Al tradita testatur percipiendum de Willelmo de Tetenaye et heredibus suis vel assignatis ad quatuor anni terminos scilicet ad natale domini vij denarios ad Pascha vij denarios ad festum sancti Botulphi septem denarios et ad festum sancti Michaelis vij denarios pro quadam parte terre ex australi parte de Gosepole quam dictus Willelmus aliquando de predicto Waltero tenuit quem quidem redditum dictus Willelmus mihi aliquando solvebat decetero autem dicto conventui de Al per istius cedule testimonium solvere tenetur tenendum et habendum libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis reddendo inde annuatim Waltero de Muketun et heredibus suis unum obolum argenti tam ad natale domini pro omnibus servitiis consuetudinibus sectis et exactionibus Et ego Iohannes et heredes mei predictum annuum redditum viginti et octo denariorum ut predictum est dicto conventui warantizabimus et defendemus et fideliter solvere faciemus Ad huius rei maiorem securitatem cartam prenominati redditus quam a Waltero de Muketun habui dicto conventui in testimonium tradidi insuper et presens scriptum sigilli mei munimine corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter