utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621022

Charter
Charter Number: 05621022
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1220 - 1245
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Alanus quondam rector ecclesie de Cuningesholm dat conventui de Al unam sellionem terre [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Alanus filius Willelmi de Elkingtona rector ecclesie de Cunigeholm salutem in domino Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al unam sellionem terre cum pertinentiis iacentem in territorio de Thorp iuxta Ludam ex australi parte culture mee que vocatur Legayre propinquiorem vie que tendit versus Elkintona cuius capud orientale abuttat super divisam campi Lude et capud occidentale super predictam viam tendentem versus Elkingtun illam scilicet sellionem in qua predictus conventus fecerunt quareriam suam tenendam et habendam predicto conventui cum tota terra iacente inter illam sellionem et viam tendentem versus Elkingtun et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis ad quarariam faciendam vel quicquid eis melius placuerit agendum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione Et ego Alanus et heredes mei predictam sellionem cum tota terra iacente inter illam et viam et cum aliis pertinentiis in puram et perpetuam elemosinam predicto conventui warantizabimus et de omnibus rebus adquietabimus et defendemus erga omnes homines et feminas in perpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter