utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621023

Charter
Charter Number: 05621023
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1220 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus filius Willelmi de Elkingtona dat conventui de Al unam acram [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Henricus filius Willelmi de Elkingtona dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et priori et conventui de Al unam acram terre iacentem in territorio de Thorp ex occidentali parte Lude videlicet in australi latere culture mee que vocatur Lagayre quam habui ex dono domini Alani fratris mei unde capud orientale buttat super divisam campi de Luda et capud occidentale super viam que tendit versus Elkingt illam scilicet acram que iacet propinquior sellioni quam predicti prior et conventus habent ex dono domini Alani fratris mei in qua ceperunt facere quareriam suam tenendam et habendam predictis priori et conventui vel cuicumque assignare voluerint cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aysiamentis ad faciendam quareriam vel quicquid eis melius inde placuerit faciendum in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius teneri potest a viris religiosis Et ego Henricus et heredes mei predictam acram terre cum omnibus pertinentiis suis in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus rebus demandis calumpniis et sequelis erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter