utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621025

Charter
Charter Number: 05621025
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Quitclaim
Date: 1148 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ricardus clericus de Luda dat nobis redditum octo solidorum et octo denariorum quem Alicia [filia] sua monialis de Al quamdiu vixerit ad sua necessaria annuatim de licentia magistri percipiet [U]niversis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Ricardus clericus filius Alicie de Luda salutem Noveritis me pro salute mea et antecessorum meorum concessisse dedisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam redditum octo solidorum et octo denariorum quem Alicia filia mea monialis de Al quamdiu vixerit ad sua necessaria de licentia magistri annuatim percipiet scilicet quinque solidos de Philippo tinctore et heredibus suis ad quatuor terminos subscriptos videlicet xv denarios ad festum sancti Michaelis et quindecim denarios ad natale domini et quindecim denarios ad Pascha et quindecim denarios ad festum sancti Botulphi et de Baldewino de Thorp tres solidos et octo denarios ad dictos quatuor terminos scilicet undecim denarios ad festum sancti Michaelis xj denarios ad natale domini undecim denarios ad Pascha undecim denarios ad festum sancti Botulphi et post decessum dicte Alicie dicta firma remanebit ad camisias monialium eiusdem domus inperpetuum cum toto iure quod habui vel habere potui in tofto quod iacet inter terram Iordanis filii Symonis ex utraque parte in vico fullonum Lude ex parte aquilonali tam in longitudine quam in latitudine secundum tenorem cartarum quas dicti Philippus et Baldewynius tenentes eiusdem tofti habent de me in feudo et hereditate Et ego Ricardus et heredes mei warantizabimus predictum redditum cum iure dicti tofti tanquam puram et specialem elemosinam nostram et de omnibus rebus adquietabimus contra omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter