utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621026

Charter 05621026
Charter Number: 05621026
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Herberti de Lekeburn dat conventui de Al unum toftum cum terris nominatis in scripto [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Herberti de Lekeburn dedi concessi et hac presenti carta confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio unum toftum cum pertinentiis in Ludena continentem tres acras terre et iacet inter terram Rumphari filii Asgari et terram Hugonis filii Arnaldi et novem acras terre arabilis et unam percatam terre in territorio eiusdem ville unde sunt particule scilicet unam acram et dimidiam in uno sellione qui iacet in Aldecroft inter terram Gileberti filii Araldi et terram Hugonis filii Arnaldi et unam acram in Aldecroft in uno sellione qui abuttat super Ludena et iacet inter terras predictorum Gileberti et Hugonis et unam [acram] et dimidiam in eodem crofto in uno sellione super Thwatethwam qui similiter iacet inter terras predictorum Gileberti et Hugonis et unam percatam terre in eodem crofto in uno sellione qui abuttat super sedich inter terras predictorum Gileberti et Hugonis et unam acram in Westcroft in uno sellione qui abuttat super Fencroftdich inter terras predictorum Gilberti et Hugonis et unam acram in eodem crofto in duobus sellionibus qui abuttant super foreriam Gilberti filii Haraldi versus orientem et super Fencroftdich versus occidentem et unam acram in Fencroft inter terras predictorum Gileberti et Hugonis et abuttat super prata versus occidentem et tres percatas in eodem crofto inter terras predictorum Gileberti et Hugonis et dimidiam acram ex australi parte de Ludena in Sumereth et abuttat super terram predicti Gileberti et unam percatam in North Aldecroft inter terram Gileberti predicti et terram Hugonis et quatuor acras prati et dimidiam percatam quarum una acra dimidia percata minus iacet inter pratum predicti Gileberti et pratum Gunewaldi et abuttat super Sandwat versus aquilonem et super Ludena versus austrum et una acra dimidia perticata minus in Ludena Fen ex orientali parte Langhalsmare inter prata predictorum Gilberti et Gunewaldi et una acra dimidia perticata minus ex occidentali parte de Langhalsmare inter prata predictorum Gilberti et Gunewaldi et una acra dimidia perticata minus super Dockedaile inter prata predictorum Gileberti et Gunewaldi et due percate et dimidia super Warlotes inter prata predictorum Gilberti et Gunewaldi cum communi pastura que pertinet ad tantum tenementum in predicto territorio et cum omnibus aliis pertinentiis suis et aisiamentis infra villam ipsam et extra Et ego Robertus predictus et heredes mei warantizabimus totam predictam terram cum prato et pastura et omnibus pertinentiis suis predicto conventui et adquietabimus de omnibus servitiis et de omnibus rebus et demandis et defendemus contra omnes homines et mulieres inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter