utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621027

Charter
Charter Number: 05621027
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1202 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Willelmi de Lekeburna confirmat conventui de Al toftum et terras predictas [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus de Lekeburna filius Willelmi salutem Sciatis me concessisse et presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam unum toftum in Ludena iacentem inter terram Rumphari filii Asgari et terram Hugonis filii Arnaldi et novem acras terre arabilis et unam percatam terre et quatuor acras prati et dimidiam percatam que Radulfus filius Swani quondam tenuit de Roberto filio Herberti in territorio eiusdem ville et quinque acras terre in eadem villa simul iacentes inter Sandwat et terram Hugonis filii Arnaldi et duas acras prati et dimidiam in Dockedayle quas Ricardus filius Ulkelli dudum tenuit de predicto Roberto habenda et tenenda hec eadem omnia tenementa cum pertinentiis sicut carte Roberti filii Herberti eidem conventui testatur Concessi etiam predicto conventui de me et de heredibus meis quietos clamavi predictos Radulfum filium Swani et Ricardum filium Ulkelli nec et non et Adam filium Reginaldi Ricchwest de Ludena cum omni sequela sua et omnibus eorum catallis in puram et perpetuam elemosinam sicut carte predicti Roberti de Lekeburna filii Herberti eidem conventui testantur Hanc vero concessionem et confirmationem et quiete clamationem omnium predictorum cum pertinentiis ego predictus Robertus de Lekeburn et heredes mei predicto conventui contra omnes homines warantizabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter