utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621031

Charter
Charter Number: 05621031
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Quitclaim
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat conventui de Al Ricardum de Ludena et quinque acras terre arabilis [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus filius Herberti de Lekeburne dedi et concessi et quietum clamavi de me et heredibus meis Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam Ricardum de Ludena filium Ulfkelli cum omni posteritate sua et omnibus catallis suis et quinque acras terre in Ludena tam in tofto quam in crofto simul iacentes inter Sandwat et terram Hugonis filii Arnaldi in quinque selliones et abuttant super Kingeskate versus occidentem et super Aldecroft versus orientem cum omnibus pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra et duas acras prati et dimidiam in Dockedeile simul iacentes inter pratum Gilberti filii Araldi et pratum Rumphari filii Asgari et abuttant super Ludena et super Sandwath Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus predicto conventui predictum Ricardum cum omni posteritate sua et omnibus eorum catallis et predictas quinque acras terre et prenominatas duas acras prati et dimidiam et pasturam decem ovium in marisco eiusdem ville et ceteris omnibus pertinentiis suis et adquietabimus de omnibus rebus et defendemus contra omnes homines et omnes calumpnias inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter