utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621032

Charter 05621032
Charter Number: 05621032
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Rogerus filius Roberti filii Herberti confirmat conventui de Al donationem patris sui [O]mnibus Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Rogerus filius Roberti filii Herberti de Lekeburn salutem Noveritis me dimisisse concessisse et de me et de heredibus meis quiete clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam Ricardum de Ludena filium Ulfkelli cum omni posteritate sua et omnibus catallis suis et quinque selliones terre arabilis in Ludena tam in tofto quam in crofto iacentes inter Sandwat et terram Hugonis filii Arnaldi in quinque sellionibus et abuttant super Kingisgate versus occidentem et super Aldecroft versus orientem cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra et duas acras prati et dimidiam in Docdaile simul iacentes inter pratum Gileberti filii Haraldi et pratum Rumphari filii Asgari et abuttant super Ludena et super Sandwath et pasturam decem ovium in marisco eiusdem ville et insuper omnes terras prata et pasturas et omnes donationes quas Robertus pater meus et antecessores sui eidem conventui donaverunt tam in dominico quam in servitio Et ego dictus Rogerus et heredes mei warantizabimus defendemus et adquietabimus de omnibus rebus contra omnes homines dicto conventui de Al dictum Ricardum de Ludena cum omni posteritate sua et omnia eorum catalla et predictas quinque acras terre arabilis et duas acras prati et dimidiam et pasturam x ovium in marisco eiusdem ville cum ceteris pertinentiis suis in perpetuam elemosinam inperpetuum sicut aliqua terra vel possessio aliquibus viris religiosis melius vel securius aliqua ratione poterit warantizari defendi vel adquietari In cuius rei testimonium presenti scripto pro me et heredibus meis impressione sigilli mei apposui H[iis testibus]
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter