utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621033

Charter
Charter Number: 05621033
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas Malcuvenant dat monialibus de Al medietatem culture [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris ad quos presens scriptum pervenerit Thomas Malcuvenant salutem in domino perpetuam Noverit universitas vestra me consilio et consensu Matildis sponse mee et heredum meorum dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie de abaia de Al et sanctis monialibus ibidem Deo servientibus medietatem culture versus nort que vocatur Hesteshal in campis de Lekeburn scilicet quam Baldricus Pipen tenuit et tendit a divisa de Stivetun usque ad culturam monialium de Lekeburn in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et antecessorum meorum et heredum meorum ita libere ut ulla elemosina dari possit Et ego predictus Thomas et heredes mei warantizabimus predictis monialibus de Al predictam medietatem predicte culture et defendemus et adquietabimus ab omnibus servitiis et exactionibus et consuetudinibus contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter