utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621034

Charter
Charter Number: 05621034
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Matildis quondam sponsa Thome dat sanctimonialibus de Al medietatem culture [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris ad quos presens scriptum pervenerit Matildis quondam sponsa Thome Malcuvenant salutem in domino eternam Noveritis pro vero me in legia potestate mea et propria potestate mea dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie de abaia de Al et beatis monialibus ibidem Deo servientibus medietatem culture versus north que vocatur Hesteshal in campis de Lekeburn scilicet quam Baldricus Pipen tenuit et tendit a divisa de Stivetun usque ad culturam monialium de Lekeburn in puram et perpetuam elemosinam ita libere ut ulla elemosina dari possit liberius Et ego predicta Matildis et heredes mei warantizabimus predictis monialibus de Al predictam medietatem predicte culture et defendemus et adquietabimus ab omnibus servitiis et exactionibus et consuetudinibus contra omnes homines inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter