utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621037

Charter
Charter Number: 05621037
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Laurentius Malcuvenant concessit et confirmat conventui de Al vij acras bosci [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis Laurentius Malcuvenant de Caletorp salutem Sciatis me concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al vij acras bosci in Tholeschale insimul iacentes in orientali parte de Tholeschale quarum latitudo se extendit ab oriente versus occidentem scilicet usque ad divisas inter has predictas septem acras bosci et inter boscum Thome Malcuvenant fratris mei factas Has autem predictas vij acras bosci concessi et confirmavi ego predictus Laurentius predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum et heredum ut inde faciant quodcumque voluerunt et quod magis eis expedire viderint sive eas extirpare voluerint et colere sive ad eorum necessarios usus servare Et ut hec mea concessio et confirmatio rata sit et stabilis presentem cartam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter