utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621038

Charter
Charter Number: 05621038
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Haraldus filius Ricardi le Norays dat conventui de Al quatuor selliones terre arabilis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Haraldus filius Ricardi Lenorays de Lekeburn salutem Noveritis me consensu et assensu Henrici filii mei et heredis concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate Marie et conventui de Al quatuor selliones terre arabilis iacentes in territorio de Lekeburn ad Kinewichbeneland inter terram Gileberti filii Balderici et terram eiusdem conventus que vocatur Prestewang scilicet illa terra que dicitur Prestewang buttat super illam terram quorum videlicet quatuor sellionum capita buttant versus austrum super Lemarefur et versus aquilonem super terram meam tenendos et habendos libere et quiete pacifice et integre cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina liberius et quietius possideri potest a viris religiosis Et ego Haraldus et heredes mei predictos quatuor selliones cum omnibus pertinentiis suis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam warantizabimus et defendemus et de omnibus demandis calumpniis sequelis et de omnibus rebus contra dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter