utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621039

Charter 05621039
Charter Number: 05621039
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quitclaim
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Iohannes filius Willelmi Lenorays quiete clamat conventui de Al totum ius quod habuit in quatuor sellionibus terre arabilis [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Iohannes filius Willelmi Lenorays de Lekeburn salutem Noveritis me concessisse et de me et de heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam quiete clamasse Deo et beate Marie et conventui de Al totum ius et clamium quod iure hereditario habui vel aliquo alio modo habere potui in quatuor sellionibus terre arabilis iacentibus in territorio de Lekeburn ad Kinewichbeneland inter terram Gilberti filii Baldrici et terram eiusdem conventus que vocatur Prestewang quas habent de dono Haraldi Lenorays avunculi mei Et ego Iohannes et heredes mei predictos quatuor selliones cum pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus de omnibus demandis calumpniis et sequelis et de omnibus rebus aliis erga dominos feodi et erga omnes homines et feminas adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium pro me et heredibus meis presenti scripto inpressione sigilli mei apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter