utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621041

Charter
Charter Number: 05621041
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Baldricus dat conventui de Al dimidiam acram terre [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Baldricus filius Osberti de Lekeburn salutem Noverit universitas vestra me assensu heredum meorum pro salute anime mee et antecessorum meorum et heredum meorum dedisse et hac carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam dimidiam acram terre in territorio de Lekeburn super Kinewit stainland propinquiorem terre Odonis nepotis Thome de Lekeburn ex occidentali parte sive ad colendam sive ad fodiendam marlam inde ad terras suas sive ad faciendum inde quicquid placuit predicto conventui Et ego inveniam viam et warantizabo iamdicti conventus marlam ducentibus inde usque terras suas Dedi etiam et confirmavi prefato conventui in puram et perpetuam elemosinam pasturam centum ovibus in territorio de Lekeburn cum libero introitu et exitu Hanc autem predictam terram et pasturam dedi et confirmavi sepedicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et consuetudine et exactione Et ego et heredes mei warantizabimus prenominato conventui prenominatam terram et pasturam et adquietabimus de omnibus rebus et defendemus contra omnes homines inperpetuum Preterea concessi predicto conventui et confirmavi quod ego nec heredes mei aliquid dampnum ei adquiremus nec nocumentum faciemus ei vel ovibus vel averiis suis in pasturis de Lekeburn et de Calethorp quas idem conventus habet per concessum dominorum de Lekeburn et de Calethorp fide mea interposita in manu Ranulphi sacerdotis fratris mei Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter