utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621042

Charter 05621042
Charter Number: 05621042
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1225 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Petrus de Lekeburn dat conventui de Al pasturam ad trecentas oves et ad xxx animalia [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Petrus de Lekeburn filius Roberti de Lekeburn salutem Noveritis me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione pasturam cum pertinentiis suis ad trecentas oves et ad triginta animalia usque in campis de Lekeburn ex omni parte ville ubicumque communicare debeo excepto crofto iacente ex aquilonali parte domus mee et excepto asarto iacente ex aquilonari parte silve mee ex west parte de Aikhakesic et excepto eo quod meum est in eodem Aikhakesic Et sciendum quod si aliquis de villa de Lekeburn aliquomodo poterit adquirere communam in dicto asarto vel in eodem Aikhakesic communicabit et dictus conventus similiter in eisdem cum ovibus et animalibus suis Preterea concessi et licentiam dedi predicto conventui ut eant et redeant cum carris suis et caretis de marisco apud Calethorp usque in terris meis et in pratis nisi quando terre seminate fuerint et prata in defensione posita sed cum segetes messe fuerint et fenum elevatum in pratis eant et redeant bene et in pace Similiter eant et redeant cum caretis suis de Al apud Calethorp toto tempore anni usque in terris meis non seminatis et in pratis non in defensione positis et habeant liberum introitum et exitum cum carris suis carucis et hercis de Calethorp usque in terris meis non seminatis in Lekeburn infra villam et extra Et si contigerit quod oves vel animalia predicti conventus mihi vel meis dampnum fecerint in bladis vel in pratis et capta vel inparcata fuerint dabunt vadium scilicet leges terre et oves et animalia sua liberabuntur et emendabunt dampnum secundum visum legalium hominum vicinorum Tenebit igitur et habebit predictus conventus bene et in pace libere et quiete pacifice et integre predictam pasturam sicut prefinitum est cum libero introitu et exitu et transitu carris et caretis carucis et hercis suis et cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et aisiamentis infra villam et extra in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione sicut aliqua elemosina dari potest pro Deo liberius et quietius viris religiosis Et ego Petrus de Lekeburn et heredes mei warantizabimus et defendemus predictam pasturam ad trecentas oves et ad triginta animalia cum libero introitu et exitu et transitu et ad carros et caretas carucas et herchas et cum omnibus pertinentiis suis sicut prescriptum est predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam et de omnibus rebus adquietabimus erga omnes homines et feminas inperpetuum Et in huius rei testimonium presens scriptum sigillo meo corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter