utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621044

Charter
Charter Number: 05621044
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1155
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Amfredus de Lekeburn dat monialibus de Al ecclesiam sancte Helene de Calethorp in puram et perpetuam elemosinam [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis Amfredus de Lekeburn salutem Sciatis me consensu et concessione uxoris mee et Willelmi filii et omnium heredum meorum concessisse et dedisse et hac carta mea confirmasse in puram et perpetuam elemosinam sanctimonialibus et fratribus earum Deo et beate Marie servientibus in Al cum filia mea ecclesiam sancte Helene de Calethorp cum omnibus pertinentiis suis Et ad ampliandum locum instructuram domorum fratrum qui ibi mansuri sunt dedi unam acram terre iacentem in orientali et aquilonali parte prefate ecclesie et pertingentem usque ad aquam et usque ad curiam Baldrici contra orientem in longitudine et totam terram in australi parte ecclesie plenarie usque ad stratam publicam ville cum omnibus fontibus ibidem ebulientibus et arboribus infra predictos terminos constitutis Preter hec dedi eis unam bovatam terre cum omnibus pertinentiis suis et cum duabus acris prati et dimidia et duas acras bosci in Tolescale et toftum quod fuit Stepi et terram Ailwardi que est iuxta idem toftum in australi parte quantum ibi habuit et totam terram quam homines mei eidem ecclesie dederunt et totam terram que iacet inter Ierleshake et boscum de Calethorp et culturam que vocatur Derthauit et communem pasturam quantum ad tenuram meam et feudum pertinet in campis de Lekeburn et Calethorp ad oves et ad animalia fratrum ibi degentium cum libero exitu et introitu ad pasturam ex utraque parte prefatarum villarum Ego vero Amfredus et heredes mei post me perpetuo hec omnia prescripta predictis monialibus et fratribus manutenebimus et warantizabimus et adquietabimus de omni terreno servitio et exactione erga regem et comitem et omnes homines pro salute animarum nostrarum et omnium antecessorum nostrorum ut puram et specialem elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter