utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621045

Charter Number: 05621045
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1166
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Amfredus dat sanctimonialibus de Al ecclesiam de Cal cum terris et pratis et pasturis que nominantur in scripto [N]otum sit omnibus legentibus et audientibus litteras has quod ego Amfredus de Hach concessi et dedi cum consensu et concessione uxoris mee et omnium heredum meorum sanctimonialibus de Al ecclesiam de Calethorp et unam bovatam terre et duas acras prati et quandam mansuram que fuit Stepi et terram Eilwardi que est iuxta eandem mansuram in australi parte quantum ibi habuit et totam terram quam ego et Folco gener meus calumpniati sumus et terram quam rustici nostri eidem ecclesie dederunt et totam terram circa eandem ecclesiam ab angulo curie earum usque ad aquam contra orientem cum fontibus et totam que iacet inter Ierleshagh et boscum de Calethorp sicut Robertus et alii circinerunt et culturam quandam que vocatur Derthwait et communem pasturam quantum pertinet ad feudum meum et ad tenuram meam in Lekeburn et in Calethorp Hanc donationem feci eis cum filia mea liberam et quietam ab omni terreno servitio inperpetuam elemosinam pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum Et preterea dedi eis quadraginta acras terre scilicet culturam que vocatur Swithen pro xx acris et quatuordecim acras et dimidiam in Chellocridinge et subtus viam contra orientem et unam culturam en Lamore pro v acris de Beolpit quia eas warantizare non potui has xl acras dedi eis pro restauratione dampni quod feci eis tali pacto quod ipsi recipient me et uxorem meam gratis si ad relionem converti voluerimus Et preterea dedi eis quandam culturam Prestawang nominatam inperpetuum et in manu dompni Roberti Lincoln episcopi coram multis tradidi Hec vero omnia suprascripta cum ceteris omnibus que scriptis meis eisdem monialibus dedi et confirmavi in puram et perpetuam elemosinam sigillo meo corroboravi Inde Robertus Lincolniensis episcopus testis et aliis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter