utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621048

Charter
Charter Number: 05621048
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Memorandum
Date: 1302 - 1400
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Memorandum quod Amfredus de Lekburn fuit dominus de Lekburn et habuit in dominico Lekburn Raiyeby Coningesholm et Ludena et Catdal cum omnibus pertinentiis qui habuit unum filium nomine Willelmum et ille Willelmus successit patri suo in hereditatem Iste Willelmus filius Amfredi habuit tres filios scilicet Gilbertum Robertum et Herbertum Iste Gilbertus habuit hereditatem patris sui et obiit sine herede de corpore suo et descendit hereditas Roberto fratri suo qui etiam obiit sine herede de corpore suo et post eius obitum descendit hereditas Herberto fratri suo iuniori de quo Robertus qui habuit hereditatem patris sui [de quo Gilbertus de quo Robertus] Iste Robertus genuit quinque filios scilicet Willelmum Haraldum Ricardum Walterum et Iohannem iste Willelmus primogenitus post mortem patris sui occupavit plenarium hereditatem patris sui qui dedit Haraldo fratri suo et heredibus suis Coningesholm Ludenam et Catdale cum omnibus suis pertinentiis tenenda sibi et heredibus [suis] inperpetuum de dicto Willelmo et heredibus suis per servitium forinsecum inperpetuum Et memorandum quod iste Willelmus filius Roberti fuit proavus domini Petri de Lekeburn qui ultimo obiit
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter