utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621050

Charter Number: 05621050
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1212 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Philippus de Oreby confirmat omnia que Amfredus de Hac dedit conventui de Al [C]unctis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Philippus de Orreby iustitiarus Cestrie salutem Noveritis universi me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio omnia que Amfredus de Hach et eius successores dederunt eidem conventui in villis de Calethorp et de Lekeburn et in territoriis earum et cartis suis confirmaverunt videlicet in primis ecclesiam sancte Helene de Calethorp cum omnibus pertinentiis suis et ad ampliandum locum instructuram domorum fratrum qui ibidem sunt mansuri unam acram terre iacentem in orientali et aquilonali parte prefate ecclesie et pertingentem in longitudine ab angulo curie eorum usque ad aquam contra orientem et usque ad curiam que fuit Baldrici et totam terram in australi parte predicte ecclesie plenariam usque ad stratam publicam in eadem villa cum omnibus fontibus ibidem ebullientibus et arboribus infra predictos terminos crescentibus et unam bovatam terre cum omnibus pertinentiis et duas acras prati et dimidiam et tres acras bosci in Tholeschale et toftum quod fuit Stepy et terram Aelwardi que est iuxta idem toftum in australi parte quantum ibi habuit et totam terram quam homines predicti Amfredi eidem ecclesie dederunt et totam terram que iacet inter Ierleshaghe et boscum de Calethorp sicut Robertus et alii circuierunt et culturam que vocatur Derethuait et communem pasturam quantum pertinet ad tenuram et ad feudum meum in campis de Lekeburn et de Calethorp ad oves et ad animalia fratrum ibidem manentium cum libero introitu et exitu ad pasturam ex utraque parte prefatarum villarum et culturam que vocatur Suithen et quatuordecim acras et dimidiam in Kellocridinge et unam culturam en Lamore et unam culturam que vocatur Prestewang et culturam terre que vocatur Ovenhavebern quam Gilbertus de Lekeburn dedit eidem conventui cum corpore suo Ego vero predictus Philippus de Orreby warantizabo hec omnia predicta cum pertinentiis predicto conventui de omni terreno servitio et seculari exactione adversus dominum regem et comitem et omnes homines quamdiu terra que fuit Gilberti de Lekeburn in custodia mea fuerint sicut carte ipsius Gilberti et antecessorum suorum eidem conventui testatur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter