utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621051

Charter
Charter Number: 05621051
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Herbertus filius Willelmi confirmat conventui de Al omnia que Amfredus dedit eidem conventui [U]niversis Cristi fidelibus Herbertus filius Willelmi filii Amfredi de Lekeburn salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium meorum concessisse et hac mea carta confirmasse in puram et perpetuam elemosinam Deo et beate virgini Marie et conventui de Al omnia que Amfredus avus meus dedit eidem conventui in villa de Calethorp et Lekeburn et in territoriis earum et cartis suis confirmavit et similiter que pater meus predicto conventui concessit et confirmavit in primis videlicet ecclesiam sancte Helene de Calethorp cum omnibus pertinentiis suis et ad structuram domorum fratrum qui ibidem sunt mansuri unam acram terre iacentem in orientali et aquilonali parte prefate ecclesie et pertingentem in longitudine ab angulo curie eorum usque ad aquam contra orientem et usque ad curiam que fuit Baldrici et totam terram in australi predicte ecclesie usque ad stratam publicam in eadem villa cum omnibus fontibus ibidem ebullientibus et arboribus in illo loco crescentibus Preter hec unam bovatam terre cum omnibus pertinentiis suis et duas acras prati et dimidiam et tres acras bosci in Tholeschale duas videlicet ex dono avi mei et triam acram quam Emma amita mea eis cum corpore suo in extremis diebus suis dedit toftum etiam quod fuit Stepi et terram Ailwardi que est iuxta idem toftum in australi parte quantum ibi habuit et totam terram quam homines Amfridi avi mei eidem ecclesie dederunt et totam terram que iacet inter Ierleshaghe et boscum de Kalethorp sicut Robertus et alii circuierunt et culturam que vocatur Derthuait et communem pasturam quantum pertinet ad feudum meum in campis de Lekeburna et de Calethorp ad oves et animalia fratrum ibidem manentium cum libero exitu et introitu ad pasturam ex utraque parte prefatarum villarum et culturam que vocatur Suythen et quatuordecim acras et dimidiam in Kellocridinghe et unam culturam en Lamore et quandam culturam Prestwang vocatam Ego vero Herbertus et heredes mei post me perpetuo hec omnia predicta predictis monialibus et fratribus warantizabimus et adquietabimus de omni terreno servitio et seculari exactione erga regem et comitem et omnes homines sicut puram et specialem elemosinam antecessorum nostrorum et nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter