utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621053

Charter 05621053
Charter Number: 05621053
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulphus filius Tameri dat conventui de Al j toftum [S]ciant omnes presentes et futuri quod ego Ranulphus filius Tameri de Calethorp pro salute anime mee et Ede uxoris mee et antecessorum et heredum nostrorum dedi et concessi et hac carta mea confirmavi Deo et sancte Marie et conventui domus de Al scilicet canonicis fratribus et monialibus unum toftum in Calethorp scilicet proximum toftum tofto Symonis versus orientem cum libero introitu et exitu et ceteris aisiamentis et pertinentiis eiusdem tofti in liberam et perpetuam feudifirmam reddendo annuatim mihi et heredibus meis pro omni servitio et exactione tam sex denarios tres ad Pentecost et tres ad festum sancti Martini Et ego et heredes mei predictum toftum cum omnibus pertinentiis eius predictis canonicis fratribus et monialibus pro predicto servitio de omnibus rebus et demandis adquietabimus et warantizabimus versus dominum regem et dominos feudi et versus omnes homines inperpetuum Et ipsi receperunt me et Edam uxorem meam in fraternitatem domus sue ut faciant pro nobis ad mortem plenarie sicut pro fratribus sue domus Hiis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter