utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621054

Charter
Charter Number: 05621054
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Ranulphus filius Gaymer dat conventui de Al dimidietatem illius tofti [S]ciant presentes et futuri quod ego Ranulpus filius Gaymer de Calethorp pro salute anime mee et Ede uxoris mee antecessorum et heredum meorum dedi et concessi et hac mea carta confirmavi Deo et sancte Marie et conventui domus de Al scilicet canonicis fratribus et monialibus orientalem dimidietatem unius tofti in Calethorp scilicet tofti proximi thofto Symonis versus orientem cum libero introitu et exitu et ceteris aisiamentis et pertinentiis eiusdem tofti in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio Ceteram autem dimidietatem eiusdem tofti concessi eis in liberam et perpetuam feudi firmam reddendo annuatim mihi et heredibus meis pro omni servitio et exactione tam sex denarios tres ad Pentecost et tres ad festum sancti Martini Et ego et heredes mei predictum toftum cum omnibus pertinentiis eius predictis canonicis fratribus et monialibus warantizabimus et adquietabimus versus dominum regem et dominos feudi et omnes homines inperpetuum Et ipsi receperunt me et Hedam uxorem in fraternitatem domus sue ut faciant pro nobis ad mortem plenarie sicut pro fratribus sue domus Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter