utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621058

Charter Number: 05621058
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1175 - 1225
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus confirmat conventui de Al unum toftum quod habent ex dono Ranulphi [S]ciant presentes et futuri quod ego Robertus Ribald de Calethorp assensu sponse mee Alicie et heredum meorum pro salute anime patris mei et antecessorum meorum concessi et quietumclamavi et hac mea carta confirmavi Deo et sancte Marie et conventui domus de Al scilicet canonicis et fratribus et monialibus ibidem Deo servientibus unum toftum quod habent ex dono Ranulphi Gameri in Calethorp cum libero introitu et exitu sicut carta predicti Ranulphi testatur scilicet toftum proximum tofto Symeonis versus orientem quod iacet inter publicam stratam et toftum Symeonis habendum et possidendum libere et quiete et honorifice absque omni terreno servitio et seculari exactione de me sive de heredibus meis inperpetuum Ego vero Robertus et heredes mei warantizabimus predictum toftum predicto conventui contra omnes homines Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter