utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621059

Charter
Charter Number: 05621059
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift, Confirmation
Date: 1175 - 1200
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Robertus dat conventui de Al unam acram terre arabilis et confirmat eidem conventui tres acras nemoris in Tolescale [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris Robertus Ribald salutem Sciatis me consilio et assensu Willelmi domini mei filii Amfridi et heredum meorum dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse sanctimonialibus de Al et fratribus earum clericis et laicis unam acram terre arabilis de mea cultura propinquiorem ex aquilonali parte domorum fratrum de Calethorp videlicet illam quam tenuerunt in tempore patris mei Preterea confirmavi eis tres acras nemoris in Tolescale in orientali parte et unam quam dedit mater mea ecclesie sancte Helene in extremis et duas acras quas dedit eis avus meus Amfredus et dimidiam acram terre arabilis in cultura mea Michelwand vocata del sut part quam dedi in manu Hugonis episcopi ad dedicationem ecclesie sancte Helene Confirmavi eis etiam ij buz in Ofdthait de donatione Reginaldi et unam sellionem in oriente de Toleschale de donatione Arnaldi et unam sellionem de donatione Gilberti et unam sellionem de donatio Reginaldi in Derthait iuxta culturam nostram et unam sellionem in Derthait de donatione Ranulphi filii Gaimer iuxta sellionem fratris sui Hec omnia prenominata ego vero Robertus et heredes mei post me warantizabimus prenominatis monialibus et fratribus erga regem et dominos et omnes homines ut puram et perpetuam elemosinam nostram Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter