utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621061

Charter Number: 05621061
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1204 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Helena uxor Roberti Ribald concessit et confirmavit conventui de Al vij acras bosci [U]niversis sancte matris ecclesie filiis Elena uxor Roberti Ribald salutem Sciatis me in libera viduitate mea concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate [Marie] et conventui de Al illas septem acras bosci quas idem conventus habet in orientali parte de Tholeschale simul iacentes quarum latitudo se extendit ab orientali parte de Tholeschale usque ad metas que facte sunt inter illas septem predictas acras bosci et inter boscum Thome Malcuvenant Predictas autem vij acras bosci concessi et confirmavi ego predicta Elena predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni seculari servitio et exactione et consuetudine pro salute anime mee ut inde faciat prefatus conventus quodcumque voluerit et quod sibi magis expedire viderit sive eas extirpare voluerit et colere sive ad necessarios usus suos servare Et ut hec mea concessio et confirmatio rata sit et stabilis eam sigillo meo roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter