utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621062

Charter
Charter Number: 05621062
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Gilbertus filius Willelmi de Lekeburn confirmat conventui de Al omnia que Robertus Ribald eidem conventui dedit [U]niversis Cristi fidelibus Gilbertus filius Willelmi de Lekeburn salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam omnia que Robertus Ribald dedit predicto conventui et cartis suis confirmavit scilicet unam acram terre arabilis de sua cultura propinquiorem ex aquilonali parte domorum fratrum in Kalethorp videlicet illam quam tenuerunt in tempore patris sui et tres acras nemoris in Tholeschale in orientali parte et unam acram quam mater eius dedit ecclesie sancte Helene in extremis et duas acras nemoris quas Amfredus avus meus dedit predicto conventui et dimidiam acram terre arabilis in cultura sua que vocatur Mikelwang del su part quam dedit in manus Hugonis episcopi ad dedicationem ecclesie sancte Helene et ij buz in Olfthued de donatione Reginaldi et unum sellionem in oriente de Tholescale de donatione Arnaldi et unum sellionem de donatione Gileberti et unum sellionem de donatione Reginaldi in Dethait et unum sellionem in Derthait de donatione Ranulphi filii Gameri iuxta sellionem fratris sui et unum toftum quod habent ex dono Ranulphi filii Gaimeri in Calethorp cum libero introitu et exitu scilicet toftum proximum tofto Symeonis versus orientem quod iacet inter publicam stratam et toftum Symeonis et totum illud toftum quod fuit Wygoti Henneg videlicet inter toftum orti Roberti Ribald et toftum Godiwe et unam acram bosci in Tholeschale propinquiorem ex occidentali parte bosci predicti conventus de Al Hanc autem concessionem et confirmationem feci predicto conventui inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter