utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621063

Charter 05621063
Charter Number: 05621063
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Notification
Date: 1194 - 1204
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris G prior de Alvingham et conventus utriusque sexus salutem Sciatis nos concessione magistri nostri Rogeri dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Roberto Ribaud et heredibus eius illam mansuram quam Fulco pater eiusdem Roberti tenuit de nobis in puram et perpetuam elemosinam ex orientali parte et ex north parte ecclesie sancte Elene de Calthorp in qua domus sue et virgultum plantantur cum libero introitu et exitu perpetuo possidenda libere et quiete et elemosinarie sicut liberius haberi possunt reddendo nobis annuatim ad festum sancti Botulfi unam librum incensi vel iiij denarios pro omni seculari servitio exactione et consuetudine Nos vero warantizabimus predicto Roberto et heredibus suis predictam mansuram cum predictis edificiis contra regem et contra comitem et contra omnes homines ut nostram puram et specialem elemosinam pro predicto servitio sine aliquo inpedimento Et ut ista donatio rata et stabilis permaneat hoc presens scriptum sigilli nostri munimine corroboravimus Huius autem rei testes sunt []
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter