utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621066

Charter Number: 05621066
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1202 - 1229
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Idem Gilbertus confirmat conventui de Al omnia que Amfredus avus suus dedit eidem conventui [U]niversis Cristi fidelibus Gilbertus filius Willelmi de Lekeburn salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee et omnium antecessorum meorum concessisse et hac mea [carta] confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam omnia que Amfredus avus meus dedit eidem conventui in villis de Calethorp et de Lekeburn et in territoriis earum et cartis suis confirmavit videlicet in primis ecclesiam sancte Helene de Calethorp cum omnibus pertinentiis suis et ad ampliandum locum instructuram domorum fratrum qui ibidem sunt mansuri unam acram terre iacentem in orientali et aquilonali parte prefate ecclesie et pertingentem in longitudine ab angulo curie eorum usque ad aquam contra orientem et usque ad curiam que fuit Baldrici et totam terram in australi parte predicte ecclesie plenarie usque ad stratam publicam in eadem villa cum omnibus fontibus ibidem ebullientibus et arboribus infra predictos terminos crescentibus et unam bovatam terre cum omnibus pertinentiis suis et duas acras prati et dimidiam et tres acras bosci in Tholescale duas videlicet ex dono avi mei et tertiam acram acram quam Emma amita mea eis cum corpore suo in extremis diebus suis dedit et toftum quod fuit Stepi et terram Aelwardi que est iuxta idem toftum in australi parte quantum ibi habuit et totam terram quam homines Amfredi avi mei eidem ecclesie dederunt et totam terram que iacet inter Ierleshaghe et boscum de Calethorp sicut Robertus et alii circuierunt et culturam que vocatur Derethuait et communem pasturam quantum pertinet et ad feudum meum in campis de Lekeburn et de Calethorp ad oves et ad animalia fratrum ibidem manentium cum libero introitu et exitu ad pasturam ex utraque parte prefatarum villarum et culturam que vocatur Suithene et quatuordecim acras et dimidiam in Kellocridinge et unam culturam en Lamore et unam culturam que vocatur Presteswang Ego vero Gilebertus et heredes mei warantizabimus et adquietabimus et defendemus hec omnia predicta predicto conventui de omni terreno servitio et seculari exactione adversus dominum regem et comitem et omnes homines inperpetuum sicut puram et specialem elemosinam nostram et antecessorum nostrum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter