utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621069

Charter
Charter Number: 05621069
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1175 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas Malcuvenant confirmat conventui de Al vij acras bosci et illud toftum quod fuit Wigoti Henneg [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis Thomas Malcuvenant de Calthorp salutem Sciatis me assensu et consensu uxoris mee Matildis concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al illas septem acras bosci quas idem conventus habet in orientali parte de Tholescale simul iacentes quarum latitudo se extendit ab orientali [parte] de Tholescale usque ad metas que facte sunt inter illas predictas vij acras bosci et inter boscum meum Has autem predictas vij acras bosci concessi et confirmavi ego predictus Thomas in puram et perpetuam elemosinam liberas et quietas ab omni seculari servitio et exactione et consuetudine pro salute anime mee et uxoris mee et ut inde faciat predictus conventus quodcumque voluerit et quod sibi magis expedire viderit sive eas extirpare voluerit et colere sive necessarios usus suos servare Preterea confirmavi eidem conventui totum illud toftum quod fuit Wigoti Henneg videlicet quod iacet inter toftum orti mei et toftum Godive et unam acram terre arabilis que fuit Roberti Ribald propinquiorem ex aquilonali parte domorum fratrem in Calethorp videlicet illam quam tenuit predictus conventus in tempore Fulconis Ribald et dimidiam acram terre arabilis in cultura predicti Roberti in Mikelwang ex meridionali parte quam idem Robertus dedit in manu Hugonis episcopi ad dedicationem ecclesie sancte Helene et duos buz in Ostthait de donatione Reginaldi et unum sellionem in oriente de Tholeschale de donatione Arnaldi et unum sellionem de donatione Gileberti et unum sellionem de donatione Reginaldi in Derthait et unum sellionem in Derthait de donatione Ranulphi filii Gameri iuxta sellionem fratris sui Hec autem omnia predicta confirmavi ego predictus Thomas predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam et ut hec mea concessio et confirmatio rata sit et stabilis eam sigilli mei appositione corroboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter