utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621070

Charter
Charter Number: 05621070
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1231
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas Malcuvenant dat conventui de Al unum toftum [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Thomas Malcuvenant de Calethorp salutem in domino Noverit universitas vestra me assensu et consensu Matildis sponse mee dedisse concessisse et hac mea carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio unum toftum in villa de Calethorp longitudine sexaginta et sex pedum et totidem in latitudine et iacet propinquiorem ab occidente inter toftum quem Wygotus de predicto conventu aliquando tenuit et viam de Muketona cum libero introitu et exitu et cum omnibus aliis pertinentiis suis et libertatibus et aisiamentis infra villam ipsam et extra Ego vero Thomas et heredes mei warantizabimus et adquietabimus predictum toftum cum pertinentiis predicto conventui contra omnes homines et omnes calumpnias de omnibus rebus inperpetuum ut inde faciant quicquid sibi melius et utilius viderint expedire
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter