utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621071

Charter
Charter Number: 05621071
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1175 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Laurentius Maucuvenant dat conventui de Al duos selliones terre arabilis exceptis xl pedibus [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Laurentius Maucuvenant salutem Noveritis me concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam duos selliones terre arabilis exceptis xl pedibus versus le west predictorum sellionum in territorio de Callethorp in asarto meo iacentes ex suth parte del Hengdic inter terram meam et le Hengdic et buttant versus est super Suithin et versus west super quadraginta pedes terre prenominatos qui quidem quadraginta pedes terre iacebunt ad communem mihi et heredibus meis vel meis assignatis et predicto conventui cum libero introitu et exitu ad predictos selliones iacentes versus est Et ego Laurentius et heredes mei predictos duos selliones cum communa predictorum xl pedum terre versus west predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus defendemus et de omnibus sequelis demandis et rebus aliis erga dominos feodi et omnes homines adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigilli mei apposui inpressione Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter