utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621072

Charter
Charter Number: 05621072
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas de Chaddeuurd dat nobis quatuor selliones terre arabilis et duas acras et dimidiam prati in territorio de Calethorp cum corpore suo [O]mnibus Cristi fidelibus presens scriptum visuris vel audituris Thomas de Chaddewird de Calthorp salutem Noverit universitas vestra me assensu et voluntate Cristiane uxoris mee concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam solutam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione quatuor selliones terre arabilis et duas acras et dimidiam prati in territorio de Calethorp cum corpore meo in domo de Al sepulture tradendo de quibus tres simul iacent ex suth parte ville inter terram predicti conventus et divisam que est inter campos de Calethorp et de Muketona et unus sellio iacet ex eadem parte ville inter terram monialium de Lekeburn et publicam stratam que est inter campos de Calethorp et de Muketona et due acre et dimidia prati iacent in Martinholm videlicet quicquid ibi habui Et ego predictus Thomas et heredes mei warantizabimus et defendemus predictam terram et predictum pratum prefato conventui cum omnibus pertinentiis suis infra villam et extra de omnibus servitiis et sectis et de omnibus aliis rebus et demandis quocumque modo acciderint contra regem et dominos feodi et omnes alios homines inperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum una cum sigillo Cristiane uxoris mee apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter