utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621073

Charter
Charter Number: 05621073
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Thomas de Schadewrd dat nobis tres acras terre in territorio de Lekeburn et tres acras in territorio de Calethorp [C]unctis Cristi fidelibus presentibus et futuris Thomas de Chaddewird salutem Noveritis me assensu et consensu Cristiane uxoris mee concessisse dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam sex selliones terre arabilis quorum tres selliones simul iacent in territorio de Lekeburn in le Suithin inter terram Roberti de Lekeburn et terram predicti conventus et buttant versus est super puplicam viam et versus west super Suithindic et duo selliones iacent in territorio de Calethorp super Hothavit inter terras predicti conventus et buttant versus est super terram meam et versus west Tholescale et unus sellio iacet inter terram Henrici Maucuvenant et terram predicti conventus et buttat versus est super foreriam grangie de Calethorp et versus west super terram Roberti Maucuvenant Et ego Thomas et heredes mei predictos sex selliones predicto conventui in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni seculari servitio et terrena exactione warantizabimus et defendemus et de omnibus sequelis et demandis et omnibus rebus aliis erga dominos feodi et omnes homines adquietabimus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter