utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621074

Charter
Charter Number: 05621074
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Robertus filius Thome de Schadwrd confirmat nobis decem acras terre et duas acras et dimidiam prati quas habemus ex dono predicti Thome patris sui [O]mnibus hoc scriptum visuris vel audituris Robertus filius Thome de Schadewrde salutem Noverit universitas vestra me concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in liberam puram et perpetuam elemosinam decem selliones terre arabilis et duas acras et dimidiam prati cum omnibus pertinentiis suis de quibus tres selliones simul iacent in territorio de Lekeburn in Lesuithen inter terram Roberti de Lekeburn et terram predicti conventus et butant versus [est] super publicam viam et versus west super Suithendic et duo selliones iacent in territorio de Calethorp super Hothavit inter terras predicti conventus et buttant versus est super terram meam et versus west super Tholescale et unus sellio iacet inter terram Henrici Maucuvenant et terram predicti conventus et buttat versus est super foreriam grangie de Calethorp et versus west super terram Roberti Maucuvenant et tres selliones simul iacent inter terram predicti conventus et divisam que est inter campos de Calethorp et de Muketona et unus sellio iacet inter terram monialium de Lekeburn et publicam stratam que est inter campos de Calethorp et de Muketona et due acre et dimidia prati iacent in Martinholm videlicet quicquid Thomas pater meus ibi habuit Et ego Robertus et heredes mei warantizabimus et defendemus predictam terram et predictum pratum cum omnibus pertinentiis suis prefato conventui infra villam et extra et de omnibus servitiis et sectis et omnibus aliis rebus et demandis quocumque modo acciderint contra regem et dominos feodi et omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter