utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621076

Charter 05621076
Charter Number: 05621076
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation, Quitclaim
Date: 1287 Circa
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Noverint universi presentes et futuri quod ego Robertus filius et heres Henrici de Lekeborn concessi et hac presenti carta mea confirmavi et omnino de me et heredibus meis inperpetuum quietum clamavi Deo et beate Marie et priori et conventui de Alvingham in liberam puram et perpetuam elemosinam omnes terras et tenementa redditus et possessiones que et quas idem prior et conventus habent de [me] et antecessoribus et tenentibus meis de feodo meo in villis de Calthorp et de Lekeborn et teritoriis earum cum omnibus pertinentiis iuribus et consuetudinibus et asyamentis suis infra villas predictas et extra in viis semitis pratis pascuis fossatis et pasturis una cum advocatione ecclesie sancte Elene de Calthorp cum libero introitu et exitu animalium suorum nec non et carectarum et carrorum cum omnibus suis necessariis de grangia sua de Calthorp ad abbatiam suam de Al et de Al et aliis locis suis apud Calthorp libere cariandis ubique per omnes terras meas in predictis villis et teritoriis exceptis terris seminatis et pratis in defensione positis boscis assartis et aliis terris separabilibus absque omni mei vel heredum meorum perturbatione seu impedimento tenenda et habenda omnes predictas terras et tenementa redditus et possessiones predictas cum omnibus iuribus consuetudinibus aysiamentis et pertinentiis suis universis predictis priori et conventui et eorum successoribus libere quiete pure et absolute ab omni servitio seculari exactione consuetudine sectis curie mee tallagio contributione scutagio forinseco et regali servitio quocumque et demandis universis Et ego Robertus et heredes mei vel assignati mei quicumque omnes predictas terras et tenementa redditus et possessiones et advocationem ecclesie predicte de Calthorp cum omnibus ubicumque iuribus et pertinentiis suis predictis priori et conventui et eorum successoribus contra dominum regem comitem de Ferariis et omnes homines warantizabimus et de omnibus servitiis sectis curie et demandis acquietabimus et defendemus inperpetuum In cuius rei testimonium presenti carte mee sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter