utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621077

Charter 05621077
Charter Number: 05621077
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1264 - 1300
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Universis Cristi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Robertus dictus Malcuvenaunt de Calthorp salutem Noverit universitas vestra me concessisse dedisse et presenti scripto confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham in liberum et perpetuum excambium quinque selliones terre arabilis et capita duodecim sellionum de terris meis in territorio de Calthorp de quibus sellionibus quatuor iacent in aquilonari campo predicte ville inter terram monialium de Lekeburn versus austrum et terram quam dicti reliosi prior et conventus habent ex dono Roberti de Schadewr versus aquilonem et abbuttant super divisam versus occidentem que est inter campum de Calthorp et Tadewell cum tota longitudine et latitudine sua Item unus sellio iacet inter illum sellionem quem habent ex dono Thome de Schadewr versus austrum et inter illum sellionem quem habeo de predictis reliosis in excambium que vocatur Pytorig cum tota longitudine et latitudine sua preter unam parvam gayram sicuti divisum est Item de predictis duodecim capitibus sellionum que continent in se decem et novem falles et dimidiam in longum et latum quibus capita iacet in Langel inter terram dicti R de Schadewr versus aquilonem et terram dictarum monialium versus austrum Item unum capud iacet in predictis Langelandes inter terram predictarum monialium et terram predictorum reliosorum Item duo capita iacent versus austrum ex utraque parte inter terram predictorum reliosorum Predicta vero octo capita inceperint a predicta divisa et habent quodlibet in se viginti et quatuor pedes Item quatuor capita sunt super Tyrspithil quorum unum iacet inter selliones quem habent de me in excambium et inter illa tria capita que habent ex dono dicti R Et tria capita iacent inter predicta tria capita et terra predictorum religiosorum que abuttant super capita predicta et quodlibet capud continet octo pedes in latitudine Hec omnia predicta et singula concessi dedi et confirmavi prefatis religiosis cum omnibus pertinentiis libertatibus et aisiamentis habenda et tenenda in liberum et perpetuum excambium pro quatuor sellionibus terre arabilis in predicto territorio iacentibus super le Hil ex occidente de Strythornwang inter terras dicti Roberti ex utraque parte et abbuttant versus orientem super forarium suum Item pro uno sellione terre arabilis qui vocatur Pytrig et iacet inter terram meam et illum sellionem quem habent de me in excambium et abbuttat super illum sellionem versus occidentem quem dictus R dedit eisdem ad viam suam Item pro parte unius sellionis terre arabilis que continet in se in longum viginti et septem falles et unius pedis inter vie versus austrum et predictos religiosos versus aquilonem tenenda et habenda predicto Roberto et heredibus suis cum omnibus suis pertinentiis libertatibus et aisiamentis in liberum et perpetuum excambium Omnia vero predicta et singula ego predictus Robertus et heredes mei prefatis priori et conventui et eorundem successoribus warantizabimus de omnibus adquietabimus et contra omnes defendemus in liberum et perpetuum excambium ad omnia sua commoda facienda similiter et prefati prior et conventus mihi et heredibus meis
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter