utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621078

Charter
Charter Number: 05621078
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1264 - 1317
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Omnibus Cristi fidelibus presentibus et futuris Robertus filius Thome de Schadewr salutem Noverit universitas vestra me pro salute anime mee dedisse et concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Alvingham in puram et perpetuam elemosinam v acras terre arabilis et dimidiam in villa et territorio de Lekeburn scilicet unum selionem iacentem iuxta culturam dominice Laurete et abbuttat versus suth super Holbec et duos seliones ex suth parte Holbec iacentes ex est parte culture monialium de Lekeburn et abuttat super foraria Gil Hest et tres seliones iacentes apud Prestmares et duos seliones iacentes super Langfurlandes et abuttant versus suth super Holbec et unum selionem iacentem iuxta Bounland et abbuttat versus west super Bounlanddic et unum selionem iacentem super Heselles et sex seliones iacentes apud Langmare cum omnibus pertinentiis suis libertatibus et esiamentis et in communa tenendas et habendas dicto conventui de Alvingham de me et heredibus meis in puram et perpetuam elemosinam Et ego predictus Robertus et heredes mei warantizabimus et defendemus dicto conventui de Al predictas quinque acras terre ab omni servitio seculari et demandata et terrena actione contra omnes homines et feminas inperpetuum
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter