utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621082

Charter
Charter Number: 05621082
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1148 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Godefridus de Lyssewrs dat nobis redditum trium solidorum inperpetuum [S]ciant presentes et futuri quod ego Godefridus de Lyssewrs dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Deo et beate Marie et fratribus et dominabus de Alvingham qui ibi serviunt consilio et consensu meo et matris mee et uxoris mee Matilde et heredum meorum tres solidos in perpetuam elemosinam pro animabus antecessorum meorum et filiorum meorum quos Godiva uxor Meinneri de Tyleneia et heredes sui mihi et heredibus meis dederunt de terra quam predicta Godiva et heredes sui de me tenuerunt vel quicumque terram prenominate Godive tenebit reddendo inperpetuum ad festum sancte Margarete tres solidos prenominatos Et ut hec donatio in pura elemosina libere et quiete sine omnibus secularibus servitiis permaneat fratribus et sororibus prenominatis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter