utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621084

Charter
Charter Number: 05621084
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Walterus filius Walteri de Gatum dat nobis duos solidos redditus annuatim accipiendos de terra sua que est in Estgate [C]unctis Cristi fidelibus Walterus filius Walteri de Gaytun salutem Sciatis me pro salute anime mee et meorum concessisse dedisse et hac mea carta confirmasse Deo et conventui monialium canonicorum et fratrum de Al duos solidos annuatim accipiendos de mea terra que est in Estgate Linc versus le nord de via ad occidentem ecclesie sancti Petri que fuit Ricardi Cusin in puram et perpetuam elemosinam videlicet xij denarios ad festum sancti Michaelis et xij denarios ad Pascha si non rediero de Ierosolimis Et sciendum quod si rediero in mea potestate erit vel ad me capere illos duos solidos vel dimitere pretaxato conventui Et ego et heredes mei warantizabimus prefatam elemosinam predicto conventui inperpetuum ut accipiant illos duos solidos annuatim ad predictos terminos sine omni molestia a quocumque homine illa terra teneatur Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter