utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621086

Charter 05621086
Charter Number: 05621086
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1233 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Magister Petrus filius Walteri de Neuwerk dat nobis totam terram quam habuit [in] parochia sancti Augustini Linc [O]mnibus sancte matris ecclesie filiis presentibus et futuris magister Petrus filius Walteri de Neuwerk salutem Noverit universitas vestra me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in perpetuam elemosinam totam terram quam habui in parochia sancti Augustini Linc de dono Egidii fratris mei illam videlicet que fuit quondam Hugonis de Merstona que iacet in latitudine inter terram Rogeri de Wasingburg capellani et terram Galfridi le Mercer et extendit se in longitudine a via regia versus septemtrionem usque ad aquam versus austrum cum omnibus edificiis redditibus et quibuscumque aliis pertinentiis plenarie et integre reddendo annuatim Egidio fratri meo et heredibus suis unum denarium pro omnibus servitiis et demandis et capitali domino feodi servitium ad dictam terram pertinens Et ego Petrus et heredes mei vel assignati predictam terram cum pertinentiis suis predicto priori et conventui warantizabimus contra omnes homines inperpetuum In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter