utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621087

Charter 05621087
Charter Number: 05621087
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1233 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Egidius de Neuwerk dat magistro Petro de Neuwerk totam terram suam in parochia sancti Augustini in civitate Lincolnie [O]mnibus Cristi fidelibus hoc scriptum visuris vel audituris Egidius de Neuwerk filius Walteri de Neuwerk salutem in domino Noverit universitas vestra me consilio et assensu Alicie uxoris mee dedisse concessisse et hac presenti carta mea confirmasse magistro Petro de Neuwerk fratri meo et heredibus suis vel cuicumque vel quibuscumque assignare vel legare voluerit totam terram meam in parochia sancti Augustini in civitate Lincoln illam scilicet que fuit quondam Hugonis de Merston avi mei que scilicet iacet in latitudine inter terram Rogeri de Wasingburg capellani et terram Galfridi Lemercer et extendit se in longitudine a via regia versus septemtrionem usque ad viam super aquam versus austrum cum omnibus edificiis et redditibus et quibuscumque aliis pertinentiis plenarie et integre sicut predictus Hugo avus meus vel Walterus pater meus unquam tenuit reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis unum denarium ad natale domini pro omni servitio vel qualicumque vel quacumque alia demanda de me vel heredibus meis et capitali domino servitium pertinens ad predictam terram Ego vero et heredes mei predictam terram cum omnibus pertinentiis sicut predictum est predicto magistro Petro et heredibus suis vel assignatis contra omnes homines et feminas warantizabimus In cuius rei testimonium huic scripto sigillum meum apposui Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter