utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621089

Charter
Charter Number: 05621089
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1233 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Galfridus le Mercer de Lincol dat nobis sexcies viginti et v pedes terre in longitudine [O]mnibus hoc scriptum visuris vel audituris Galfridus le Mercer de Linc salutem Noveritis me dedisse concessisse et hac presenti carta confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam sexcies viginti et quinque pedes terre in longitudine ab australi et occidentali angulo solarii eiusdem conventus versus austrum ad ampliationem curie sue que est quinque pedum in latitudine ad austrum et inde linialiter secundum quod terra se extendit usque ad dictum angulum eiusdem solarii Concedo insuper eis liberum introitum et exitum ad omnia aisiamenta sua per viam que est inter terram meam et terram dicti conventus que se extendit a regali via de Butewerk in longitudine usque ad aquam et continet in arconiri loco sex pedes in latitudine Et predictus conventus faciet propriis sumptibus et sustentabit portam aquilonalem versus Butewerk Et ego et heredes mei eodem modo portam australem versus aquam tenendam et habendam dicto conventui in puram et perpetuam elemosinam inperpetuum Et ego Galfridus et heredes mei warantizabimus predictam terram et predictam viam predicto conventui et defendemus et de omnibus adquietabimus inperpetuum Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter