utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621091

Charter
Charter Number: 05621091
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1200 - 1205
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
I dictus prior et capitulum de Noket concedit Hugoni de Merston ad tenendum de eis quandam terram in parochia sancti Augustini Linc [O]mnibus sancte ecclesie filiis tam presentibus quam futuris I dictus prior de Noket et capitulum eiusdem loci salutem Notum sit vobis omnibus nos concessimus et dimittimus et hac presenti scripto confirmamus Hugoni de Merstona et heredibus suis ad tenendum de nobis in feodo et hereditate totam terram in Lincoln a regia via usque ad aquam que iacet inter terram quam tenuit Haldanus et terram Osberti Longi in parochia sancti Augustini Et ipse Hugo et heredes sui reddent nobis annuatim pro predicta terra septem solidos et sex denarios scilicet quadraginta quinque denarios ad Pascha et denarium qui ad ius regis pertinet et quadraginta quinque denarios ad festum sancti Michaelis Hanc conventionem fideliter tenendam iuravit predictus Hugo et in manu Iohel prioris affidavit sine malo ingenio Et nos warantizabimus istam terram sepedicto Hugoni et heredibus suis sicut nobismet ipsis Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter