utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621092

Charter
Charter Number: 05621092
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1200 - 1264
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Lambertus filius Hugonis de Merston confirmat Alicie sorori mee totam terram illam in Linc quam pater suus eidem dedit Universis sancte matris ecclesie filiis ad quos presens scriptum pervenerit Lambertus filius Hugonis de Merstona eternam in domino salutem Noverit universitas vestra me dedisse et hac presenti carta mea confirmasse Alicie sorori mee et heredibus suis totam terram illam in Lincoln in liberum maritagium quam pater meus Hugo dedit ei scilicet illam que est in parochia sancti Botulphi inter terram Iacoby filii Aceri et terram Willelmi sutoris et aliam terram que est in parochia sancti Augustini quam pater meus de canonicis de Noketun aliquando tenuit et aliam que est in parochia sancti Clementis versus australem partem cimiterii et ut ista donatio rata et inconcussa permaneat eam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter