utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621093

Charter 05621093
Charter Number: 05621093
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Gift
Date: 1268 - 1277
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
[O]mnibus sancte matris ecclesie filiis P prior de Noketon et eiusdem loci conventus salutem in domino Noverit universitas vestra nos unanimi assensu et consensu capituli nostri concessisse dedisse et hac presenti carta nostra confirmasse Deo et beate Marie priori et conventui de Alvingham et eorundem successoribus vel assignatis quinque solidos annui redditus inperpetuum de quodam tofto quod Willelmus dictus Littelbarn de Linc hereditarie de nobis tenuit in parochia sancti Augustini in suburbio Linc iacens ad australe capud tofti dictorum prioris et conventus versus aquam communem quod habent ex dono magistri Petri de Newerk percipiendos de prefato W et heredibus suis seu quibuscumque aliis dictum toftum tenentibus ad duos anni terminos videlicet triginta denarios ad festum sancti Michaelis et triginta denarios ad Pascha domini et unum denarium qui ad ius regis pertinet Et etiam quicquid nobis vel successoribus nostris tam predicto redditu quam de tofto predicto cum suis pertinentiis accrescere vel accidere poterit inperpetuum remisimus Insuper et sine ullo retenimento quietum clamavimus de nobis et successoribus nostris prefatis religiosis et eorundem successoribus inperpetuum triginta denarios annui redditus quos nobis solvere solebant pro tofto suo predicto ita quod in predictis tofto et redditu cum pertinentiis nichil iuris vel clamii exigere seu vendicare poterimus inperpetuum Et nos et successores nostri omnia et singula predicta prefatis religiosis et eorundem successoribus vel asignatis in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omnibus que exigi vel accidere poterunt warantizabimus quatenus donatores nostri warantizaverunt et de omnibus et contra omnes adquietabimus et defendemus in perpetuum In cuius rei testimonium presenti scripto cirograffato sigillum capituli nostri fecimus apponi Teste Deo et capitulo nostro
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter