utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621096

Charter 05621096
Charter Number: 05621096
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Lease
Date: 1264 - 1294
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Sciant omnes tam presentes quam futuri quod nos Ranulphus prior de Alvingham et eiusdem loci conventus concessimus et ad firmam dimisimus Rogero de Linc filio Willelmo de Martona unum sellionem terre quem habuimus iacentem extra civitatem Linc versus orientem inter terram Iacobi ad pontem et terram Roberti Hegnon de eadem habendum et tenendum de nobis dicto Rogero in tota vita sua tantum reddendo inde nobis annuatim duos solidos ad duos terminos scilicet duodecim denarios ad Pascha domini et duodecim denarios ad festum sancti Michaelis nec licebit dicto Rogero dictum sellionem a nobis alicui vendere alienare nec invadiare vel ad firmam dimittere sine nostro communi assensu quo defuncto dictus sellio ad nos libere revertetur In cuius rei testimonium sigillum nostrum una cum sigillo dicti Rogeri presentis scripti particulis alternatim sunt appensa Testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter