utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621097

Charter
Charter Number: 05621097
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1208 - 1219
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Henricus filius Roberti de Ormesby dat Symoni de Brakele quatuor bovatas terre in territorio Medie Rasen et v tofta in eadem villa cum hominibus in eisdem toftis residentibus cum omnibus eorum sequelis et catallis [S]ciant presentes et futuri quod ego Henricus filius Roberti de Ormesby in propria et legia potestate mea et sanitate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Symoni de Brakele filio Alure de Horningtun pro humagio et servitio suo quatuor bovatas terre in territorio Medie Rasen et quinque tofta in eadem villa de Rasen cum omnibus pertinentiis suis et cum hominibus in eisdem toftis residentibus et cum omnibus eorum sequelis et catallis sine aliquo mihi retinemento videlicet illas quatuor bovatas terre et illa quinque tofta cum omnibus pertinentiis suis que Iohannes de Nevilla mihi dedit et carta sua confirmavit pro humagio et servitio meo habenda et tenenda de me et heredibus meis predicto Symoni et heredibus suis vel cuicumque totam predictam terram et omnia predicta tofta cum omnibus pertinentiis suis assignare voluerit iure hereditarie inperpetuum libere quiete pacifice honorifice et integre in pratis in pascuis in viis in semitis in omnibus communibus in omnibus locis et in omnibus libertatibus predicte terre et predictis toftis pertinentibus vel que ad illa possunt pertinere infra villam et extra reddendo inde annuatim mihi et heredibus meis predictus Symon et heredes sui vel eius assignati unum denarium argenti ad nativitatem sancti Iohannis Baptiste et Iohanni de Nevill capitali domino et heredibus suis unam libram piperis ad festum sancti Botulphi pro omnibus servitiis exactionibus et consuetudinibus mihi et heredibus meis pertinentibus salvo forinseco Ego vero predictus Henricus et heredes mei warantizabimus predicto Symoni et heredibus suis vel eius assignato totam predictam terram et omnia predicta tofta cum omnibus pertinentiis suis contra omnes gentes Pro hac autem donatione concessione et warantizatione dedit mihi predictus Symon viginti marcas argenti Et ut hec mea donatio concessio et warantizatio rate et firme permaneant inperpetuum presentem cartam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter