utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621098

Charter
Charter Number: 05621098
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1208 - 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Symon de Brackeley dat domino suo Willelmo Lungesp[ee] comiti Salebir predictam terram cum toftis et hominibus [S]ciant presentes et futuri quod ego Symon de Brackeley in propria et ligia potestate mea et sanitate dedi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi domino meo Willelmo Lungespee comiti Salebir quatuor bovatas terre in territorio Medie Rasen et quinque tofta in eadem villa de Rasen cum omnibus pertinentiis suis et cum hominibus in eisdem toftis residentibus et cum omnibus illorum sequelis et catallis sine aliquo retenemento videlicet illas quatuor bovatas terre et illa quinque tofta cum omnibus pertinentiis suis que Henricus filius Roberti de Ormesby mihi dedit et carta sua confirmavit pro humagio et servitio meo habenda et tenenda de me et heredibus meis predicto domino meo comiti Willelmo et heredibus suis vel cuicumque totam predictam terram et omnia predicta tofta cum omnibus pertinentiis suis assignate voluerit iure hereditarie inperpetuum libere quiete pacifice honorifice et integre in pratis in pascuis in viis in semitis in omnibus communibus in omnibus locis et in omnibus libertatibus predicte terre et predictis toftis pertinentibus vel que ad illa possunt pertinere infra villam et extra reddendo inde annuatim Henrico filio Roberti de Ormesby et heredibus suis unum denarium argenti ad nativitatem sancti Iohannis Baptiste et Iohanni de Nevill capitali domino et heredibus suis unam libram piperis ad festum sancti Botulphi pro omnibus servitiis exactionibus et consuetudinibus salvo forinseco Ego vero predictus Symon et heredes mei warantizabimus predicto domino meo comiti Willelmo et heredibus suis vel eius assignato totam predictam terram et omnia predicta tofta cum omnibus pertinentiis suis contra omnes gentes Pro hac autem donatione concessione et warantizatione dedit mihi predictus dominus meus Willelmus comes xvij marcas argenti Et ut hec mea donatio concessio et warantizatio rate et firme permaneant inperpetuum presentem cartam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter