utl logo
UTL Home | Ethiopia Images | Central and Inner Asia Studies

Charter Document - 05621099

Charter
Charter Number: 05621099
Cartulary Title: An Edition of the Cartulary of Alvingham Priory
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Gift
Date: 1218 - 1221
Date Type: Assigned

map View Map
Charter:
Willelmus Lungespee comes Salebir dat nobis predictas quatuor bovatas terre et quinque tofta cum predictis hominibus in Rasen [U]niversis Cristi fidelibus ad quos presens carta pervenerit Willelmus Lungespee comes Salebir salutem in domino Noveritis universi me divini amoris intuitu et pro salute anime mee et Ele comitisse mee et pro salute anime venerabilis patris mei regis Henrici secundi et omnium predecessorum et successorum nostrorum dedisse et concessisse et hac presenti carta mea confirmasse Deo et beate Marie et conventui de Al in puram et perpetuam elemosinam liberam et quietam ab omni exactione et seculari servitio quatuor bovatas terre in territorio Medie Rasen et quinque tofta in eadem villa de Rasen cum omnibus suis pertinentiis et cum hominibus in eisdem toftis residentibus et cum omnibus illorum sequelis et catallis sine aliquo retenemento videlicet illas quatuor bovatas terre et illa quinque tofta cum omnibus pertinentiis suis que Symon de Brackeley mihi dedit et carta sua confirmavit habenda et tenenda de me et heredibus meis inperpetuum libere quiete pacifice honorifice et integre in pratis in pascuis in viis in semitis in omnibus communibus in omnibus locis et in omnibus libertatibus predicte terre et predictis toftis pertinentibus vel que ad illa possunt pertinere infra villam et extra Has autem prefatas quatuor bovatas terre et hec quinque predicta tofta cum pertinentiis ego predictus Willelmus comes specialiter dedi et expressius assignavi specialissimis mihi in Cristo sanctimonialibus predicti conventus ita ut annuis totius predicti tenementi redditus et omnis inde profectus in camisiis lineis emendis ad usus earundem annuatim ad festum sancti Botulphi in perhennem mei meorumque memoriam fideliter expendantur Ego vero predictus comes Willelmus et heredes mei warantizabimus predicto conventui de Al totam predictam terram et omnia predicta tofta cum omnibus pertinentiis suis contra omnes gentes Et ut hec mea donatio concessio et warantizatio rate et firme permaneant inperpetuum presentem cartam sigilli mei appositione roboravi Hiis testibus
Source (click image below to view full size)
institution Institution - an Institution associated with either the giver or receiver of a property transaction in a charter
property Property - a property place location that is a transaction in a charter
issued Issued - the issued at place location for the charter
charter Charter